Ait illi Jesus Rursum scriptum est Non tentabis Dominum Deum tuum

Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, et dixit ei Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Tunc dicit ei Jesus Vade Satana Scriptum est enim Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies

Tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, alilæa gentium populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis

Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere Pœnitentiam agite appropinquavit enim regnum cælorum. Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores)

Et ait illis Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum