Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere Pœnitentiam agite appropinquavit enim regnum cælorum. Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores)

Et ait illis Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum

Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua et vocavit eos. Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum

Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo

Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem