Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas Quoniam Nazaræus vocabitur. In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, et dicens Pœnitentiam agite appropinquavit enim regnum cælorum

Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem Vox clamantis in deserto Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus. Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre

Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem; et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua. Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ

Et ne velitis dicere intra vos Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur

Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni