Qui respondens dixit Scriptum est Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, et dixit ei Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum

Ait illi Jesus Rursum scriptum est Non tentabis Dominum Deum tuum

Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, et dixit ei Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Tunc dicit ei Jesus Vade Satana Scriptum est enim Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies

Tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, alilæa gentium populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam et sedentibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis

Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere Pœnitentiam agite appropinquavit enim regnum cælorum. Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores)