Sic ergo vos orabitis Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra

Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen

Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra. Si autem non dimiseritis hominibus nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra. Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi

Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra ubi ærugo, et tinea demolitur et ubi fures effodiunt, et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur

Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt ipsæ tenebræ quantæ erunt