Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde

Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham

Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum

Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem Ex Ægypto vocavi filium meum

Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis