Ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue reus erit gehennæ ignis

Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo et tunc veniens offeres munus tuum

Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro et in carcerem mittaris

Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Audistis quia dictum est antiquis Non mœchaberis. Ego autem dico vobis quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo

Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam