Ego autem dico vobis diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super justos et injustos

Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt

Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt

Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est

Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam