Ego autem dico vobis, non resistere malo sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo

Qui petit a te, da ei et volenti mutuari a te, ne avertaris. Audistis quia dictum est Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum

Ego autem dico vobis diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super justos et injustos

Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt

Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt