Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem Ex Ægypto vocavi filium meum

Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis

Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem dicens Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri

Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël. Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ

Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth ut adimpleretur quod dictum est per prophetas Quoniam Nazaræus vocabitur. In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, et dicens Pœnitentiam agite appropinquavit enim regnum cælorum