Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic Vade, et vadit et alii Veni, et venit et servo meo Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

Et dixit Jesus centurioni Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis. Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit

Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem Ipse infirmitates nostras accepit ægrotationes nostras portavit. Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. Et accedens unus scriba, ait illi Magister, sequar te, quocumque ieris. Et dicit ei Jesus Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet

Alius autem de discipulis ejus ait illi Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. Jesus autem ait illi Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat

Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes Domine, salva nos perimus. Et dicit eis Jesus Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. Porro homines mirati sunt, dicentes Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam