Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem

Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus, et aperiens os suum docebat eos dicens Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum cælorum

Beati mites quoniam ipsi possidebunt terram. Beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur. Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt. Beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum cælorum. Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos. Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus

Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt

Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere, sed adimplere