Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam

Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus amen dico vobis, receperunt mercedem suam

Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum

Sic ergo vos orabitis Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra

Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen