Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens Domine, si vis, potes me mundare. Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens Volo mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. Et ait illi Jesus Vide, nemini dixeris sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis

Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, et dicens Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. Et ait illi Jesus Ego veniam, et curabo eum. Et respondens centurio, ait Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus

Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic Vade, et vadit et alii Veni, et venit et servo meo Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

Et dixit Jesus centurioni Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis. Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit

Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem Ipse infirmitates nostras accepit ægrotationes nostras portavit. Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. Et accedens unus scriba, ait illi Magister, sequar te, quocumque ieris. Et dicit ei Jesus Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet