Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam

Dictum est autem Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. Ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari et qui dimissam duxerit, adulterat. Iterum audistis quia dictum est antiquis Non perjurabis reddes autem Domino juramenta tua

Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est neque per terram, quia scabellum est pedum ejus neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum

Sit autem sermo vester, est, est non, non quod autem his abundantius est, a malo est. Audistis quia dictum est Oculum pro oculo, et dentem pro dente

Ego autem dico vobis, non resistere malo sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo