Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, dicentes Ubi est qui natus est rex Judæorum? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo

Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt In Bethlehem Judæ sic enim scriptum est per prophetam Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis et mittens illos in Bethlehem, dixit Ite, et interrogate diligenter de puero et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum

Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde

Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham

Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum